Bischof Anno tauscht von dem Edlen Alprat gegen Liegenschaften zu Amperpettenbach solche zu Giggenhausen.
Datierung: 859-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingicum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Alpradum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus laudabilis episcopus eidem nobili viro in loco qui dicitur Petinpah curtiferum I cum domo et horreo de arabili terra iugera XXX de pratis carradas X cum consensu totius familie suae etiam et per licentiam domni regis Hludouuici Econtra vero in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir episcopo ad sedem suam retinendum in loco nuncupato ad Chuginhusun curtiferum I cum domo et horreo et iugera XXX de pratis carradas X de loco iornales IIII et terminum fluminis illum pertinentem.
Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus.).