Bischof Anno tauscht von dem Grafen Uuerinhari gegen einen Hof mit Ackerland und Wiesen zu Gross(Klein)hündlbach Liegenschaften zu Obermarchenbach.
Datierung: 859-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum et quendam comitem nomine Uuerinharius quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum advocato suo Liutprando eidem comiti in proprietatem habendum in loco qui dicitur Huntilinpah curtiferum I inter arabili terra et pratis hobas III et iugera VII Econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit prefato episcopo in loco qui dicitur Uuenniginpah curtem cum domo et aliis aedificiis inter arabili terra et pratis et lignis hobas V molinam I.
Unde— possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).