Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 820

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Fater gegen 3 Morgen zu Feld(?)moching ebensoviel am gleichen Orte.
Datierung: 859-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET NOBILEM VIRUM NOMINE FATER.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Fater quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Mohhinga iugera III Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ex parte proprietatis suae ad ecclesiam retinendum in eodem loco iugera III

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).