Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 819

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Ônhart gegen Liegenschaften zu "Suuindaha" solche zu Jakobsrettenbach.
Datierung: 859-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET ÔNHARDUM NOBILEM VIRUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum et quendam nobilem virum nomine Ônhart et filium eius Uualdpertum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus ex ratione ecclesiae ad Suuindaha curtem cum domo pomarium I iugera XLV de pratis carradas XX de silva iornales XL Et econtra in reconpensatione harum rerum dederunt supradicti nobiles viri episcopo ad Rotinpah curtem cum domo pomarios II de terra arabili iugera LXXII de pratis carradas XL de silva sufficienter, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus