Bischof Anno tauscht von dem Edlen Alpker gegen Ackerland und Wiesen zu Tandern das gleiche Mass zu Helfenbrunn.
Datierung: 859-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter virum venerabilem Annonem episcopum et quondam nobilem virum nomine Alpker commutationem inter se facere sicut et fecerunt Dedit itaque iam dictus episcopus Anno una cum consensu et coniventia canonicorum aliorumque fidelium suorum in loco qui dicitur Tannara de terra arabili iugera VIIII et de pratis carradam I Et econtra ille supradictus episcopus accepit ab illo in loco qui dicitur Erphinprunnin de terra arabili iugera VIIII et de pratis carradam I ad domum sanctae Mariae. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri voluerunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus et ad suam utilitatem vertat nullo contradicente