Bischof Anno tauscht von dem Edlen Reginfrid gegen Liegenschaften und Gerechtsame zu Jakobsbaiern Liegenschaften zu Glonn.
Datierung: 859-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Reginfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione pretitulatae ecelesiae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Purra curtem cum domo et cum aliis editiciis de terra arabili iugera XXXVI et de pratis carradas XV de Iigno iugerum I et in silva communem usum cum aliis una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir ex parte proprietatis suae in loco qui dicitur Glana eidem episcopo ad ecclesiam retinendum curtem cum domo et cum aliis edificiis de terra arabili iugera XL et de pratis carradas X de silva bona iugera XV.
Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).