Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 814

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Kisalfrid gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Laim¬bach Liegenschaften zu Ismanning.
Datierung: 859-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE KISALFRID.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kisalfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Laginpah curtiferum I de arabili terra iugera XXIIII de pratis carradas VIII Et ille econtra in recompensatione harum rerum dedit idem nobilis vir prefato episcopo partem proprietatis suae ad ecclesiam habendum in loco qui dicitur Isamanninga domum curtem horreum de arabili terra iugera XX de pratis carradas XII.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).