Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 813

Bischof Anno tauscht von den Edlen Adalolf und Uodalhart gegen einen Hof zu Frauenvils 3 Morgen ebenda.
Datierung: 859-864
Ausstellungsort: Isen

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ADALOLF.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quedam nobiles viri nomine Adalolf et suus frater Uodalhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus eisdem nobilis viris in proprietatem habendum in loco que dicitur Uilisa curtiferum I Econtra illi dederunt predicto episcopo in eodem loco iugera III. Actum est in loco que dicitur Isana, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus