Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 815

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Amalheri gegen 5 Äcker zu Ausser(Inner)bittlbach ebensoviel zu Germering
Datierung: 859-864
Ausstellungsort: Isen

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE AMALHERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Amalheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum agros V in loco qui dicitur Puotilinpah Econtra dedit prefato episcopo ad Kermaringon agros V. Actum est in loco qui dicitur Isana, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat evis temporibus