Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 812

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Cotahelm gegen einen Hof und 60 Morgen zu Gräfelfing einen Hof und 70 Morgen zu Pasing.
Datierung: 859 01 29
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE COTAHELM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cotahelm quandam campionem facere quod et ita fecerunt Dedit itaque Anno episcopus et advocatus eius Tozzi ex rebus Frigisingensis ecclesiae una cum consensu et conhibentia canonicorum ad Greffoluingon curtem cum domo et iornales LX ad proprietatem habendum Et econtra in reconpensatione huius rei dedit memoratus Cotahelm ex rebus proprietatis suae ad domum sanctae Mariae in loco qui dicitur Pasinga curtem cum domo et iornales LXX. Actum est ad Frigisingan in IIII. kal. febr anno incarnationis domini DCCCLVIIII. indictione VII.