Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 806

Bischof Anno tauscht von dem Laien Arnunc gegen Ackerland und Wiesen an der Schwindach Ackerland und Wiesen.
Datierung: 857-864 03 02
Ausstellungsort: Tegernbach

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ARNUNC.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam laicum nomine Arnuncgum quandam commutationem facere quod ita et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus supradicto Arnungo de parte ecclesiae suae in proprietatem habendum de arabili terra iugera XLVI et de pratis carradas X prope fluvio qui vocatur Suindaha; locus autem simili vocabulo nuncupatur Econtra vero accepit idem venerabilis episcopus Anno de predicto nobili viro ad conpendium ecclesiae suae habendum de arabili terra iugera XXXI et de pratis carradas XL. Ideoque duas cartulas pari tenore conscriptas iussit conscribi domnus episcopus, unam habendam ad sanctam Mariam, alteram eodem Arnungo tenendam, ut fixa et incommutabilis illa commutatio inter eos aevis temporibus permaneat Testibus autem aurium tractione firmaverunt quorum nomina hic tenentur inserta Alprih. Uuolfperht. Uuirunt. Fatto. Peppo. Uuicdarp. Nothart. Nordloh. Humperht. Mezzi. Engilperht. Undeo. Cundhart. Posso. Amal. Kerhart. Adalo. Actum est in nuncupato loco Tegerinuuac in VI. non. marcii