Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 807

Bischof Anno tauscht von dem Pfalzgrafen Fritilo gegen 3 Hufen zu Appersdorf und Widdersdorf 3 Kolonien zu Figlsdorf und Thulbach.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM PALATINUM COMITEM NOMINE FRITILO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam Palatinum comitem nomine Fritilo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem Palatino comiti in proprietatem habendum in locis quae dicuntur Apatinhusir et Uuitarinesdorf de arabili terra hobas III et aliis ad hoc pertinentibus una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici domni regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prefatus Palatinus comis ex parte proprietatis suae predicto episcopo ad ecclesiam habendum in locis quae dicuntur Fidalesdorf et Tuolpahc colonicas III et aliis ad hoc pertinentibus. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).