Bischof Anno tauscht von dem Edlen Meginheri gegen Liegenschaften zu Ober(Unter)reith solche zu Doetzkirchen.
Datierung: 857-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Meginheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Riuti domum horreum de arabili terra iugera XLII de pratis carradas XX de silva iugera IIII ac decimam de eadem villa suam partem episcopus ei perdonavit usque in vitam suam Et econtra in reconpensatione rerum illarum dedit prescriptus nobilis vir eodem episcopo in loco qui dicitur Totinchirihha domum horreum de arabili terra iugera L de pratis carradas XC et de silva in commune cum aliis habundanter. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.). Isti sunt testes proprietatis quam Meginheri et Mahtperht tradiderunt ad Totinchirihhun ad domum sanctae Mariae Ásperht. Liutprant. Urso. Engilman. Ratolt. Meginrat. Herolf. Sigo. Ellanhart. Rihperht. Úodalman. Reginperht. Anolo.