Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 802

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Isanperht gegen einen Hof zu Pasing 3 Morgen und einen Unfreien ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM NOMINE ISANPREHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum necnon et quendem nobilem virum nomine Isanperht, ut aliquas rés pro communi utilitate et conpendio inter se commutare deberent quod ita fecerunt Dedit itaque Anno episcopus eidem praefato Isanberto curtiferum I in loco qui dicitur Pasinga ad suum proprium habendum Et econtra dedit supra nominatus Isanperht ex suo proprio Annoni episcopo ad partem monasterii in eodem loco iugera III et bovem I. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt per quas unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat facere licentiam habeant Isti sunt testes Engildeo. Reginhoh. Adalperht. Uuicperht. Liutperht. Cundperht. Uuolfpero. Hruodperht.