Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 801

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Priester Meginheri gegen einen Hof zu Perlach einen Morgen ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET MEGINHARII PRESBITERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum presbiterumque consecratum nomine Meginheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus laudabilis episcopus ex parte ecclesiae sue eidem nobili presbitero in loco qui dicitur Peraloh curtiferum I cum consensu et coiventia canonicorum seu aliorum fidelium suorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra reconpensavit isdem praenominatus nobilis presbiter in eodem loco iugerum I eidem episcopo ad sedem suam habendum.

Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus).