Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 803

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Reginheri gegen Teile eines Hofes zu Sulzrain das doppelte Mass ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE REGINHERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Reginheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus ex ratione prefatae ecclesiae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Sulzreini unam partem curtiferi una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam piissimi Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit memoratus nobilis vir eidem glorioso episcopo in eodem loco ad partem ecclesiae habendum duplicem portionem hereditatis suae. Unde—possideat tempus in omne (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat tempus in omne).