Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 800

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Altman gegen Wiesen und Wald zu Maria(Ober)dorfen Wald ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ALTMAN.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Altman, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod et ita fecerunt Dedit itaque Anno episcopus et advocatus Riheri ex ratione prefatae ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem ad habendum in loco quae dicitur Dorfa de pratis carradas XII et de silva lucum unum Et econtra dedit supradictus Altman ex suo proprio supradicto Annoni episcopo ad partem monasterii sui in loco quae dicitur Dorfa silvam unum. Unde—potestatem faciendi (=671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi.). Isti sunt testes Uúarmunt. Emheri. Uuolfperht. Rihheri. Perhtrih. Altrih.