Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 796

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Erkanman gegen 8 Morgen zu Pfettrach 10 andere ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ERKANMAN.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Erkanman quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Phetarah de terra arabili iugera VIII una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit eidem nobilis vir prefato venerabili viro partem proprietatis suae ad ecclesiam habendum in eodem loco de terra arabili iugera X.

Undepossideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).