Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 795

Bischof Anno und der Edle Altman vertauschen Unfreie.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM LAICUM NOMINE ALTMAN.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum et quendam virum nobilem nomine Altman quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex ratione prefate ecclesiae eidem Altmanno servum I nomine Óadalhart una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione huius mancipii dedit prenominatus Altman ex parte proprietatis suae mancipia II eidem episcopo quorum nomina Erkanbreht et Deotsuuind ad suam ecclesiam detinenda.

Unde - possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).