Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 797

Bischof Anno und der Edle Marcholt vertauschen je zwei Unfreie.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE MARCHOLT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Prigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Marcholt quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus cum consensu et coniventia canonicorum seu aliorum fidelium suorum et per licentiam domni Hludouuici regis eidem nobili viro duo mancipia quorum nomina Irminrat et eius filius Et econtra isdem nobilis vir dedit prefato episcopo eodem modo matrem et filium quorum nomina Deotlind et Rihker.

Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).