Bischof Anno tauscht von dem Edlen Liutfrid gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Bockhorn Liegenschaften zu Feldmoching.
Datierung: 857-864
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum Frigisigensis ecclesiae necnon et quendam nobilem virum nomine Liutfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro ex parte monasterii una cum consensu et coibentia canonicorum seu monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis in loco qui dicitur Puohscorro curtiferum I iugera LV de pratis carradas VIIII Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit memoratus nobilis vir ad partem ecclesiae ex portione hereditatis suae in loco qui dicitur Feldmohhinga curtiferum I tota aedificia manentem I iugera LX de pratis carradas XII. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).