Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 789

Bischof Anno tauscht von dem Grafen Uuerinhar gegen Wiesen zu Ober(Unter)strogn das gleiche Mass aus Lehensbesitz ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM NOMINE UUERINHERI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et Uuerinharum comitem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis predictus episcopus ex ratione pretitulatae ecclesiae eidem comiti in loco qui dicitur ad Strogum de pratis carradas IIII una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione huius rei dedit prenominatus comis eidem episcopo ex parte beneficii sui in eodem campo equalem mensuram ad suam ecclesiam habendum. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).