Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 787

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Uuillihelm gegen 4 Morgen zu Asenkofen ein Äquivalent zu Nieder(Langen)bach.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE UUILLIHELM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uuillihelm quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum advocato suo Heimberto eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Asinchoua de terra arabili iugera IIII Et econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit praefato episcopo in loco qui dicitur ad Pahhe similiter. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).