Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 786

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Nordperht gegen einen Hof 15 Morgen zu Ober(Unter)strogn einen Hof und 17 Morgen ebenda.
Datierung: 857-864

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE NORDPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Nordperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Stroga curtiferum I iugera XV una cum consensu et coiventia canonicorum etiam et monachorum tamen âc per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prenominatus nobilis vir venerabili episcopo ex parte proprietatis suae in eodem loco ad ecclesiam retinendum iugera XVII curtiferum I cum pomerio. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).