Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 785

Der Edle Engilpreht und sein Sohn Richpreht übergeben ihren Besitz zu Eching (Eging).
Datierung: 857 09 27
Ausstellungsort: Freising

DE EINGINGON.

Cum mortales animarum lucra querere satagebant, quid aliud faciebant nisi regnum celorum possidere cupiebant? Hodierni namque veterum vestigia sequentes ad loca sanctorum propria sua pro animarum requie collocant et usu fructuario partem accipiunt ecclesiasticam Proinde quidam nobilis vir nomine Engilpreht et filius eius Richpreht adierunt dominum Annonem episcopum cum fidelibus suis rogantes, ut consilio ipsius sua deo tribuerent et in beneficium inde aliquid acciperent. Consilio autem inito tradiderunt ad Frisingam in altare sancte Marie ubi sanctus Corbinianus corpore quiescit totam hereditatem suam quam ad Eigingon habuerunt curtem cum domo et aliis edificiis atque mancipiis terris cultis et incultis pratis pascuis silvis aquarumve decursibus quesitis et inquirendis ea quippe ratione, ut quisquis illorum alterius superstes extiterit beneficium Adalhohi presbiteri teneat usque in finem vite suae et annuatim duodecim denarios episcopo sedis persolvat; post discessum amborum traditio illorum sive beneficium ad debita loca redeant eorumque donatio firma et inconvulsa evis temporibus permaneant Nomina testium in libro traditionum habentur Actum ad Frisingam in V. kal. octob anno incarnationis domini DCCCLVII. indictione V. feliciter in domino. Amen.