Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 784

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Grôs gegen Besitz zu „Mezites“ solchen zu Eching und Berghofen.
Datierung: 857 04 05
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE GRÔS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ellesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Grôs ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque Anno episcopus ex ratione prefatae ecclesiae suae una cum sonsensu et conhibentia canonicorum atque monachorum aliorumque fidelium in ipsa ellesia degentium etaim et per licentiam domni Hludouuici regis eidem supranominato Grosae ad suum proprum habendum in loco quae dicitur Mezites quicquid habuit Et econtra in recompensationem huius rei dedit memoratus Grôs ex suo proprio supradicto episcopi Annoni ad partem monasterii sui in loco quae dicitur Ehinga et ad Perchouon quicquid ibidem proprietatis habuit. Unde—potestatem faciendi (=671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi.). Isti sunt testes Alprat comes. Kepolf. Uuillihelm comes. Tento. Cundpald. Petto. Chuniperht. Cotascalh. Adalperht. Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCLII. indictione in non. april