Bischof Anno tauscht von dem Edlen Grôs gegen Besitz zu „Mezites“ solchen zu Eching und Berghofen.
Datierung: 857 04 05
Ausstellungsort: Freising
a)
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Grôs, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit itaque Anno supradictus ex rebus hereditatis suae eidem supranominato Grosae ad suum proprium habendum in loco qui dicitur Mezites quicquid ibidem habuit Et econtra in recompensationem huius rei dedit memoratus Gros ex suo proprio supradicto episcopo Annoni sibi ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Ehinga et ad Perchouon quicquid ibi proprietatis habuit. Unde—potestatem faciendi (=671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi.). Isti sunt testes Alprat comes. Uuillihelm comes. Kepolf. Tento. Cundpald. Petto. Chuniperht. Cotascalh. Adalperht. Hoc factum est ad Frigisingas anno incarnationis domini DCCCLVII. indictione V. in non. april