Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hiltiperht gegen einen Hof mit Zubehör zu Gronsdorf das dreifache Mass ebenda.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hiltiperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus cum advocato suo nomine Kerhart eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Gramannesdorf curtiferum I cum pastu âc viis et perviis una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit memoratus nobilis vir venerabili episcopo ad partem ecclesiae habendum in eodem loco de terra arabili triplicem portionem. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus.).