Bischof Anno und der Edle Antres vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Antres quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus laudabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum ancillam I nomine Deotpurc Et econtra in recompensatione harum rerum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum servum I nomine Meginhart. Unde — possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).