Bischof Anno und der Edle Alprat vertauschen je einen Unfreien.
Datierung: 856-860
In Christi nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Alprat quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus ex ratione prefatae ecclesiae eidem nobili viro servum I nomine Uuolfperht Et econtra dedit idem nobilis vir ad partem ecclesiae alterum servum qui dicitur Nidam. Unde—possideat iure perpetuo (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat iure perpetuo). Isti sunt testes qui hoc viderunt Kepolf. Kotesscalh. Petto. Tozzi. Managolt. Uuascmuot. Heimperht. Hruodperht. Uuetti. Rihperht. Cundpato. Husinc. Helmrih. Odolt. Kepahoh. Hugiperht. Meio. Reginheri. Uuerinperht. Eccho.