Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 780

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Fridaloh gegen einen Hof zu Luttenwang das dreifache Mass ebenda.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE FRIDALOH.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Fridaloh quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus venerabilis episcopus ex parte pretitulatae ecclesiae eidem nobili viro curtiferum I in loco qui dicitur Luttunuuanc una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit prefatus nobilis vir ex parte proprietatis suae in eodem loco ad domum dei habendum triplicem parte venerabili episcopo. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).