Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 779

Bischof Anno tauscht von dem Alien Tuoto gegen 5 Morgen zu Jakobsbaiern Ackerland und Wald ebenda.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE TUOTO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum et Tuotonem quendam laicum commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex parte ecclesie sue Tuotoni laico ad proprium habendum in villa que dicitur Puurra de terra arabili iugera V Econtra memorato episcopo dedit idem Tuoto ad partem ecclesiae sue de proprio suo in eadem villa habendum de terra arabili iugera IIII de silva iugera VI eo modo, ut uterque habeat possideat faciat inde quod velit nullo hominum contradicente atque illa commutatio evis temporibus firma permaneat