Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 771

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Ihho 2 Morgen zu Puchschlagen gegen 2 ½ Morgen ebenda.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE IHHO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Ihho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Puohcslaga iugera II Et econtra ille in reconpensatione huius rei dedit prefato episcopo in eodem loco iugera II et dimidium. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).