Bischof Anno tauscht von dem Edlen Uuinideo gegen einen Hof zu Nörting Wiesen und Ackerland ebenda.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Uuinideonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praefatus laudabilis episcopus una cum advocato suo nomine Heimberto eidem nobili viro ex parte ecclesiae suae in loco nuncupato Nertinga curtiferum I et partem alterius Econtra vero in reconpensatione huius rei dedit pretitulatus nobilis vir eidem episcopo ad sedem suam retinendum in eodem loco de pratis carradas III de terra arabili iugerum I. Unde —possideat feliciter aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat feliciter aevis temporibus).