Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 772

Bischof Anno und der Edle Cotafrid vertauschen je eine Unfreie.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE COTAFRID.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cotafrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro feminam I nomine Rihhilt cum advocato suo Heimberto. Et hoc fecit cum consensu et coniventia canonicorum et aliorum fidelium suorum etiam et per licentiam Hludouuici regis Et econtra dedit prenominatus nobilis vir eidem episcopo alteram mulierem nomine Deothilt. Et obinde scripserunt cartulas duas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus feliciter