Bischof Anno tauscht von dem Edlen Salacho gegen die Hälfte eines Hofes zu Ilmmünster das gleiche Mass Ackerland ebenda.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Salacho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex ratione prefate ecclesiae una cum consensu et coniventia fidelium suorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis in loco qui dicitur ad Ilminu dimidiam partem curtifere unius eidem Salachoni Et econtra in reconpensatione iam dicte curtiferis dedit prefatus Salacho ex parte proprietatis suae eidem venerabili episcopo equaliter mensuratam terram arabilem in eodem campo iacentem. Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus