Bischof Anno tauscht von dem Edlen Cotafrid gegen 7 Morgen zu Glonn ebensoviel zu Riedenzhofen.
Datierung: 856-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Cotafridum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus laudabilis episcopus eidem nobili viro in loco qui dicitur Glana iugera VII cum consensu et coniventia canonicorum seu aliorum fidelium suorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione horum iugerorum dedit isdem praefatus nobilis vir eidem prenominato venerabili episcopo proprietatis suae in loco qui dicitur ad Hruodineshouun equali numero iugera VII. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus).