Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 767

Bischof Anno und sein Neffe Arnold vertauschen Unfreie.
Datierung: 856-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET ARNOLDUM NEPOTEM SUUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nepotem suum nomine Arnoldum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque prefatus laudabilis episcopus eidem nobili nepoti suo cum cousensu et coniventia totius familiae suae etiam et per licentiam domni Hludouuici regis ex potestate ecclesiae suae mancipia II quorum nomina Rihker et Irmindrud Et econtra in reconpensatione horum mancipiorum dedit isdem prenominatus nepos suus eidem predicto episcopo ad sedem suam retinendum presbiterum I nomine Adalbertum. Unde—possideat aevis feliciter temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis feliciter temporibus).