Bischof Anno tauscht von dem Edlen Ilprant gegen einen Hof zu Gauting 3 Äcker ebenda.
Datierung: 856-859
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Annonem episcopum et quendam nobilem virum nomine Ilprant, ut aliquam commutationem facerent sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus ex rebus monasterii sui eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Gotinga curtiferum I Et ille econtra in reconpensatione harum rerum dedit ad domum sanctae Marie in prefato loco agros III. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).