Bischof Anno tauscht von dem Edlen Adalfrid gegen Ackerland und Wiesen zu Gross(Klein)katzbach Ackerland und Wiesen zu Isen.
Datierung: 856-859
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Adalfrid quandam commutationem facere inter se pro communi utilitate illorum sicut et fecerunt Dedit itaque predictus episcopus ex rebus prefate ecclesiae una cum consensu et coniventia fidelium suorum seu et per licentiam Hludouuici domni regis eidem nobili viro in loco qui dicitur Cahzpah de terra arabili iugera LVII de pratis iugera XV Et ille econtra in reconpensatione ex parte proprietatis suae dedit eidem venerabili episcopo ad ipsam ecclesiam babendum in loco qui dicitur Isana iugera LVII de pratis iugera XV. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).