Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 764

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Crâman gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Buchschechen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Meiletskirchen und Dornach.
Datierung: 856-859

COMMUTATIO INTER VENERABILEM ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE CRÂMAN.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Crâman quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum coniventia canonicorum eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Puohscein curtiferum I de terra arabili iugera XL et VII de pratis carradas XXIII Et econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit praefato episcopo in loco qui dicitur ad Mahalineschirihun curtiferum I de arabili terra iugera XXX et VIIII de pratis carradas XXII et ad Dornah iugera XXX. Unde —possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).