Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 761

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Hiltiperht 9 Morgen z Pfettrach gegen 9 andere ebenda.
Datierung: 856-859

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM VIRUM NOMINE HILTIPERHT.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem virum Frigisingensis ecclesiae Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Hiltiperht, ut aliquas rés pro communi utilitate et compendio inte se commutare deberent quod et ita fecerunt Dedit itaque Anno episcopus ex ratione praefatae ecclesiae suae una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum aliorumque fidelium in ipsa ecclesia degentium etiam et per licentiam domni Hludouuici regis eidem ad habendum in loco qui dicitur Phetarah iugera VIIII Et econtra dedit memoratus Hiltiperht ex suo proprio supra dicto Annoni episcopo iugera VIIII in loco ipso quae dicitur Phetarah. Unde—habeat potestatem faciendi (= 671) Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri rogaverunt per quas deinceps unusquisque quod ab altero accepit teneat atque possideat et quicquid exinde ob commoditatem sui facere vel iudicare voluerit liberam in omnibus habeat potestatem faciendi).