Bischof Anno und der Edle Eckihart vertauschen Unfreie.
Datierung: 856-859
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Eckihart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum mancipia IIII Kisaluuart, Alholf, Egilpurc, Irmina Et econtra in recompensatione horum mancipiorum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum etiam VIII quorum nomina hic continentur: Machelm, Lantperht, Otolf, Kisalpirc, Cotni, Reginsuind, Adalrat, Irmina. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).