Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 755

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Isolf gegen Liegenschaften zu Leitersdorf andere zu Rehpach.
Datierung: Ca. 855-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ISOLF.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Isolf quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur Liutindorf curtem cum domo de terra arabili et de pratis iugera L una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit eidem nobilis vir prefato viro quicquid proprietatis visus fuit habere in loco qui dicitur Rehpahc curtem domum horreum pomerium de terra arabili iugera XXXVIIII de pratis carradas XXX. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).