Bischof Anno tauscht von dem Edlen Fricho gegen drei Unfreie vier andere.
Datierung: Ca. 855-860
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesie episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Fricho quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque praedictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in proprietatem habendum mancipia III quorum nomina Arhart, Kerpirc, Uualtfrit Et econtra in reconpensatione horum mancipiorum dedit pretitulatus nobilis vir laudabili episcopo ad ecclesiam retinendum mancipia IIlI quae nominantur Deotrih, Uuerdrud, Rihhilt, Kisaldrud. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).