Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 754

Bischof Anno und der Edle Isangrim vertauschen je eine Unfreie zu Nörting.
Datierung: Ca. 855-860

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE ISANGRIM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisigensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine lsangrim quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem nobili viro in loco qui dicitur ad Nertingun mancipium I ad proprietatem habendum nomine Suuanahilt una cum consensu et coniventia fidelium suorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione eiusdem mancipii dedit eidem nobilis vir lsangrim iam dicto episcopo aliut mancipium proprietatis suae nomine Adalpurc. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).