Bischof Anno tauscht von dem Edlen Reginperht gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Wadensdorf Liegenschaften zu Zolling.
Datierung: Ca. 855-860
b)
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Reginperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ex parte ecclesiae suae eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Hruodratesdorf curtiferum I de terra arabili iugera XVII de pratis iugera VII una cum consensu et coiventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam Hludouuici domni regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit idem nobilis vir prefato episcopo partem proprietatis sue ad ecclesiam habendum in loco qui dicitur Zollinga octavam partem ecclesiae curtem domum et de arabili terra iugera XVII de pratis iugera VII. Unde—Possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).