Bischof Anno tauscht von dem Edlen Reginperht gegen einen Hof nebst Ackerland und Wiesen zu Wadensdorf Liegenschaften zu Zolling.
Datierung: Ca. 855-860
a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Reginperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus ad Hruadratesdorf eidem nobili viro in proprietatem habendum curtiferum I de terra arabili iugera XVII una cum consensu et coniventia canonicorum seu monachorum etiam et per licentiam domni Hludouuici regis Et econtra in reconpensatione harum rerum dedit idem nobilis in loco qui dicitur Zollinga curtem domum horreum, sextam partem ecclesiae de terra arabili iugera XVII. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).