Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 752

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Heimperht gegen 6 Morgen zu Sillertshausen 6 andere zu Palzing.
Datierung: 855-856

COMMUTATIO INTER ANNONEM EPISCOPUM ET QUENDAM NOBILEM VIRUM NOMINE HEIMBRET.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Annonem Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Heimperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus cum consensu canonicorum seu aliorum fidelium et per licentiam domni regis eidem nobili viro in proprietatem habendum in loco qui dicitur ad Ciholueshuson iugera VI Et econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit praefato episcopo in loco qui dicitur ad Palcingon alia VI. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).