Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 751

Bischof Anno tauscht von dem Edlen Lantperht 6 Morgen zu Steinhöring gegen 6 andere ebenda.
Datierung: 855-856

COMMUTATIO ANNONIS EPISCOPI ET LANTBERTI LAICI.

ln dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem episcopum Annonem et quendam nobilem virum nomine Lantperht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque venerabilis episcopus eidem nobili viro ad proprietatem habendum in loco qui dicitur Steinheringa iugera sex Econtra ille in reconpensatione harum rerum dedit pretitulato episcopo in eodem loco iugera sex. Unde—possideat aevis temporibus (= 748) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat aevis temporibus).